Charter Document - 03260331
Charter Number: | 03260331 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico atque excellentissimo principi domino E dei gratia illustri regi Angl domino Hibern et duci Aquitann G eiusdem miseracione Cycestren ecclesie minister modicus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Willelmus de la Putte de Upinerdon et Stephanus frater eius de eadem Thomas de Nordene de Huua Stephanus Pek de Sefford Willelmus Gile de Clayton et Ybota de Wycham nostre diocesis propter suas contumacias et offensas contractas multipliciter coram nobis sunt per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueati in qua sordescentes per quadraginta dies et amplius perseverare induratis animis non formidant claves ecclesie contempnendo in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eosdem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomiti Sussex et Surr si placet demandando ut quos timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine et salute dirigat altissimus et conservet Dat apud Amberly vii kalen Ianuarii anno domini millesimo ccc quarto