Charter Document - 03260329
Charter Number: | 03260329 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico atque excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Gibertus eiusdem miseracione Cycestren ecclesie minister modicus et indignus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Walterus dictus Le Bal de Bydelyngton laycus nostre dioecesis propter suas contumacias manifestas pariter et offensas multipliciter contractas coram nobis est per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis maioris sentencia laqueatus in qua sordescens per quadraginta dies et amplius perseverare non formidavit et adhuc perseverat animo indurato claves ecclesie contempnendo in anime sue grave periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eundem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomitibus Sussex et Surr si placet demandando ut quos timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine et salute dirigat altissimus et conservet Datum apud Amberley vii kalendas Iunii anno domini millesimo tricentesimo