Charter Document - 03260325

Charter Document - 03260325


Charter Number: 03260325
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico et excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Gilbertus permissione divina Cycestren ecclesie minister modicus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Stephanus at Pette et Willelmus de Padyham layci nostre dioecesis propter suas contumacias pariter et offensas manifestas coram nobis contractas multipliciter sunt per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueati in qua sordescentes per quadraginta dies et amplius animis induratis perseverare non formidant claves ecclesie contempnendo in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta rengni vestri consuetudinem contra eosdem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomiti Sussex et Surr super hoc si placet demandando ut quem timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram conservet altissimus suus in honore dierum longitudine et salute Datum apud Catham viii kalendas Decembris anno domini MCC nonagesimo septimo