Charter Document - 03260324

Charter Document - 03260324


Charter Number: 03260324
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1297
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico atque excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Gilbertus permissione divina Cycestren ecclesie minister modicus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Willelmus de Hornecumbe de parochia de Westhodleye nostre dioecesis propter suas contumacias et offensas manifestas contractas multipliciter coram nobis est per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueatus in qua sordescens per quadraginta dies et amplius perseverare indurato animo non formidat claves ecclesie contempnendo in anime sue periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominationi vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eundem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomiti Sussex et Surr si placet super hoc demandando ut quem timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine et salute dirigat altissimus et conservet Datum apud Aldingeburne iii kalendas Septembris anno domini MCC nonagesimo septimo