Charter Document - 03260323

Charter Document - 03260323


Charter Number: 03260323
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1297
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico atque excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Gilbertus permissione divina Cycestren ecclesie minister modicus salutem in eo per quem reges regnant et principes dominantur Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Willelmus de sancto Georgio nostre dioecesis propter suas contumacias et offensas multipliciter coram nobis per nos excommunicacionis sentencia laqueatus in qua sordescens per quadraginta dies et amplius perseverare animo indurato non formidat claves ecclesie contempnendo in anime sue periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eundem extendere dignemini brachium seculare ut quem timor dei a malo non revocat corporis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine dirigat altissimus et conservet Datum apud Hanfield ii kalendas Iunii anno domini MCC nonagesimo septimo