Charter Document - 03260322
Charter Number: | 03260322 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico atque excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Gilbertus eiusdem permissione Cycestrens ecclesie minister modicus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod domina Elizabet de Say Elyas de Hertford senescallus eiusdem domine Reginaldus de Farnham capellanus eiusdem et Simon molendinarius de Hammes nostre dioecesis propter suas contumacias et offensas contractas multipliciter coram nobis sunt per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueati in qua sordescentes per quadraginta dies et amplius perseverare induratis animis non formidant claves [ecc]lesie contempnendo in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dom[ination]i vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eosdem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomiti Sussex et Surr si placet demandando ut quos timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine et salute dirigat altissimus et conservet Datum apud Hanfeud v kalendas Iunii anno domini MCC nonagesimo septimo