Charter Document - 03260321

Charter Document - 03260321


Charter Number: 03260321
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1296
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico atque excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Gilbertus eiusdem miseracione Cycestren ecclesie minister modicus salutem in eo qui potentibus iusticiam iudicare et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Stephanus dictus Le Dol nostre dioecesis clericus propter suas contumacias et offensas contractas multipliciter coram nobis est per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sententia laqueatus in qua sordescens per quadraginta dies et amplius perseverare indurato animo non formidat claves ecclesie contempnendo in anime sue periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eundem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomiti Sussex et Surr si placet demandando ut quem timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Datum apud Amberley iii Nonas Iunii anno domini MCC nonagesimo sexto