Charter Document - 03260319

Charter Document - 03260319


Charter Number: 03260319
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1293
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Magnifico et excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Gilbertus eiusdem miseracione Cycestren ecclesie minister modicus et indignus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre regie notum facimus per presentes quod Philippus de Wertlesford Robertus de la Grave Radulphus Beaufiz et Robertus de la Hok nostre dioecesis propter suas contumacias et offensas contractas multipliciter coram nobis sunt per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueati in qua sordescentes per quadraginta dies et amplius adhuc perseverare induratis animis non formidant claves ecclesie contempnendo in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eosdem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis huiusmodi vicecomiti Sussex et Surr si placet demandando ut quos timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine et salute dirigat altissimus et conservet Valete Datum apud Stratham xii kalendas Iulii anno domini MCC nonagesimo tercio