Charter Document - 03260316
Charter Number: | 03260316 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico atque excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Gilbertus permissione divina Cycestren ecclesie minister modicus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Iohannes de Hoo Gilbertus dictus Child et Robertus de Playdenne presbiter Robertus molendinarius de Pecham Iohannes sutor de Flessinges et Thomas Kech nostre dioecesis propter suas contumacias et offensas contractas multipliciter coram nobis sunt per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueati in qua sordescentes per quadraginta dies et amplius perseverare induratis animis non formidant claves ecclesie contempnendo in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eosdem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis huiusmodi vicecomiti Sussex et Surr si placet demandando ut quos timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine dirigat altissimus et salute Datum apud Duringewyk iii kalendas Iulii anno domini MCC nonogesimo