Charter Document - 03260308
Charter Number: | 03260308 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Gilbertus permissione divina Cicestr episcopus dedimus concessimus confirmavimus et assignavimus Willelmo decano Cicestr ecclesie et eiusdem loci capitulo et suis successoribus decanis et capitulis ecclesie memorate in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum centum solidos redditus per annum recepturos per manus Laurentii abbatis de Ponte Roberti et sui conventus necnon suorum successorum de maneriis de Sandor in Sutton et Derne in Chiddingeligh ita libere et quiete sicut dictum redditum habuimus et acquisivimus de predictis abbate et conventu prout in carta ipsorum religiosorum super hiis confecta et fine in curia domini regis inter predictos religiosos et nos super hoc levato plene continetur ad perpetuo sustentandos duos pueros in ecclesia sancte Trinitatis Cicestr de quibus volo et ordino et precipio quod iidem pueri innocentes qui sex decem annos etatis sue non excesserint in albis cotidie sint vestiti ad maiorem missam in magno altari ibidem celebrandam et sacerdoti assistant celebranti unus a dextris et alius a sinistris cum turibulis accensis et incenso superposito eo tempore quo sacerdos elevat in altum corpus Cristi et uterque puer quamdiu tenetur altum thurifices illud corpus venerabile cum magna reverentia ita quod populares prospicientes tantum honorem fieri celebrati creatoris ad devotionem effici catius excitentur Quod cum factum fuerit vadant cotidie ad scolas illi duo pueri et percipiat quilibet eorum per diem unum denarium ex redditu supradicto Qui etiam duo pueri in dicta ecclesia vel alibi in villa nulli alii officio attitulantur nec deserviant Et ex eadem redditu per ministerium subthesaurarii vel alterius eiusdem ecclesie qui ad hoc deputabitur ematur incensum sufficiens ad officium antedictum quolibet anno et liberetur inde predictis pueris omni die quantum suffecerit ad premissum habendum et recipiendum dictum redditum cum suis pertinentiis predictis decano et capitulo et suis successoribus in ecclesia memorata quiete et pacifice in puram et perpetuam elemosinam ad sustentationem predictorum puerorum ex mea in perpetuum assignatione Qui vero contra hanc nostram ordinationem venerint vel ipsam infregerunt quovis modo omnipotentis dei indignationem cuius honorem quantum in eis est diminuunt et nostram incurrere volumus ipso facto In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus apposuimus Hiis testibus [] Datum apud Amberlye in festo sanctorum Nigasii Quirini et Scuuculi martirium anno regni regis Edwardo filii regis Henrici tricesimo secundo