Charter Document - 03260294

Charter Document - 03260294


Charter Number: 03260294
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1283 - 1287
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod nos Stephanus dei gratia Cicestr episcopus dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus ad dei laudem et eius genitricis honorem et pro salute anime nostre et animabus predecessorum et successorum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam Willelmo de Chalfore presbitero missam beate Marie in ecclesia de Sydelesham celebranti et eius successoribus omnibus et singulis missam eandem in ecclesia predicta in posterum celebraturis unam peciam terre in manerio nostro de Sydelesham que iacet ex parte boriali et occidentali ecclesie predicte que continet in longitudine xii perticas et in latitudine ad unum caput versus orientem quinque et dimidiam et ad aliud caput versus occidentem quatuor perticas et in medio quinque perticas habendam tenendam et possidendam predictam peciam terre sicut fossatis includitur prefato Willelmo et suis successoribus missam predictam beate Marie in prefata ecclesia celebrantibus de nobis et successoribus nostris episcopis Cicestr libere quiete absque secta curie et omni alia seculari exactione ut puram et perpetuam elemosinam In cuius rei testimonium hanc presentem cartam nostram sigilli nostri impressione fecimus roborari Hiis testibus T de Berghstede tunc archidiacono Lewen et R de Wystaneston tunc archidiacono Cic et dominis Iohanne Peche Dionisio de Crofte militibus Iohanne de Wystring tunc ballivo de Cacham I de Almodyton N Blundel T de Bachemere I de Trubewik I Surmelk Adam Franceyns Willelmo de Selkeden et aliis