Charter Document - 03260282
Charter Number: | 03260282 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1264 - 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo Henrici dei gratia [regi] Anglie illustri domino Hybernie et duci Aquitannie Stephanus eiusdem gratia Cycestr ecclesie minister humilis salutem et quicquid potest hono[ris et] ob[sequii] cum reverencia Noverit regia excellencia vestra Gilebertum Goman de Lewes et Willelmum Seriht de Cusaude propter eorum multiplicatam con[tumaciam] et offensam manifestam auctoritate ordinaria sententia excommunicacionis esse innodatos in qua per quadraginta dies et amplius pertinaciter [persever]antes in eadem adhuc sordescere non formidant claves ecclesie dampnabiliter contempnendo Quocirca regie serenitati vestre humiliter et devote supplicamus quatinus quod [vestr]um est in hac parte secundum regni vestri consuetudinem exequamini Valeat regia excellencia vestra per tempora longa Datum apud Kacham die iovis proxima post festum Epiphanie anno domini MCC sexagesimo quarto