Charter Document - 03260280
Charter Number: | 03260280 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1262 - 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo Henrici dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Stephanus eiusdem gratia Cycestr ecclesie minister humilis salutem cum omni reverencia honoris et obsequii quantum potest Noverit regia excellencia vestra magistrum Iohannem de Stoke propter eius contumaciam et offensam manifestam sententia excommunicacionis esse innodatum in qua per quadraginta dies et amplius pertinaciter perseverans adhuc in eadem sordescere non formidat claves ecclesie dampnabiliter contempnendo Quocirca regie serenitati vestre supplicamus humiliter et devote quatinus quod vestrum est in hac parte secundum regni vestri consuetudinem exequi dignetur nostra dominacio Valeat regie dignitatis vestre excellencia semper in domino