Charter Document - 03260279
Charter Number: | 03260279 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Anglie domino Hibern et duci Aquit suus S miseratione divina Cycestr ecclesie minister humilis salutem et honoris et obsequii quicquid potest Noverit regie dignitatis vestre sullimitas quod tum propter temporis brevitatem tam propter corporis infirmitatem tam propter quedam negocia dominum papam et ecclesiam Cycestr contingentia dilecte nobis dominacioni vestre reverende apud Dovor ad presens occurrere nec celebritati festivitatis Natalis domini quam proponitis utinam dum gaudio Cantuar celebrare nostram exhibere presentiam non valemus Excellentie igitur vestre supplicamus humillime quatinus regie mansuetudinis optentu et rationibus quas sine fictione pretendimus absentiam nostram si placet habere velitis excusatam parati enim sumus pro posse nostro semper in omnibus vestris obtemperare mandatis immo parere preceptis Valeat et vigeat regalis sullimitatis vestre dominacio semper in domino Dat apud Aldingeburn die lune proxima ante festum sancti Thome apostoli anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo