Charter Document - 03260275
| Charter Number: | 03260275 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Hybernie et duci Acquitannie Stephanus permissione eiusdem Cicestr ecclesie minister humilis quicquid potest obsequii et honoris cum omni reverencia humili et devota Cum Robertus de la Cumbe [] a nobis propter manifestas offensas excommunicatus et eo quod per ecclesiasticam disciplinam iustificari contempsit in elusionem [] am [] matris ecclesie ad mandatum vestrum secundum regni vestri consuetudinem que contra contemptores ecclesiastice censure observare consuevit carcerali custodi mancipatus nunc ad cor reversus a sententia qua nostra fuit auctoritate ligatus in forma iuris absolvi [] excellencie vestre supplicamus quatinus vicecomiti vestro Sussex vel eius sub vicecomiti precipere dignemini ut eundem Ricardum a carcere liberet et liberum a carceris custodia abire permittat Valeat celsitudo regia in Cristo Iesu in eternum Datum apud Cacham xix kalendas Ianuarii anno domini MCCLXXX sexto
