Charter Document - 03260270
| Charter Number: | 03260270 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie suus devotus Stephanus miseracione divina Cycestren ecclesie minister humilis salutem in eo per quem reges regnant et regna omnia gubernantur Quia Petronilla relicta Iohannis Aunger de Crowehurst nostre dioecesis in excommunicacionis sententia in ipsam rite prolata auctoritate ordinaria pro contumacia pariter et offensa quantum potuit per ecclesiam aggravata in huius excommunicacionis sententia animo indurato per quadraginta dies et amplius sordescere non formidat claves ecclesie dampnabiliter contempnendo vestre regie celsitudini humiliter supplicamus quatinus ad ipsius pertinaciam reprimendam districcionem quam regia maiestas contra excommunicatos secundum regni consuetudinem inferre consuevit contra ipsam si placet iubeatis inferri ut quod ecclesia minus valet maiestas regia suppleat in hac parte Valeat excellencia vestra regia semper in Cristo Iesu et virgine gloriosa Datum apud Audingeburne iiii non Novembris anno domini MCCLXXX secundo
