Charter Document - 03260259
Charter Number: | 03260259 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Ybernie et duci Aquitannie Stephanus eadem gratia Cycestr episcopus salutem et paratam ad sua beneplacita voluntatem Serenitati vestre notum facimus per presentes quod Willelmus dictus de Wudestok clericus nostre dioecesis propter culpas sue contumacie necnon et offense manifeste excommunicatus a nobis in eadem excommunicacionis sententia per xl dies et amplius pertinaciter perseveravit et adhuc in eadem sordescere non formidat ecclesie claves delusorie contempnendo Quocirca celsitudini regie humiliter supplicamus quatinus ad eius maliciam reprimandam districcionem quam regia majestas contra excommunicatos exercere consuevit contra ipsum precipiatis inferri ut quod ecclesia minus valet regalis potestas suppleat in hac parte Valeat vestra regia maiestas per tempora longiora Datum apud Stratham kalendas Iulii anno domini MCCLXXX