Charter Document - 03260258

Charter Document - 03260258


Charter Number: 03260258
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo domino E dei gratia regi Angl domino Ybern et duci Aquitann suus humilis et devotus S miseracione divina Cyc ecclesie minister humilis salutem et paratam ad sua beneplacita voluntatem cum omni reverencia et honore Serenitati vestre notum facimus per presentes quod Henricus filius Matilde de Ovinge de comitatu Sussex propter offensam manifestam excommunicatus a nobis in eadem excommunicacionis sententia per quadraginta dies et amplius pertinaciter perseveravit et adhuc in eadem sordescere non formidat claves ecclesie delusorie contempnendo Quocirca celsitudini regie humiliter supplicamus quatinus ad eius insollenciam reprimendam districcionem quam regia magestas contra excommunicatos excercere consuevit contra ipsum precipiatis inferri ut quod ecclesia minus valet regalis potestas suppleat in hac parte Incolumnitatem vobis conservet altissimus per tempora Longa Dat apud Stratham iuxta Brembre viii kal Iulii anno domini mccLxxx