Charter Document - 03260252

Charter Document - 03260252


Charter Number: 03260252
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo E dei gratia regi Angl domino Hyb et duci Aquitann S eiusdem miseracione Cycestren ecclesie minister humilis salutem reverenciam et honorem cum prona complacendi promptitudine Serenitati regie tenore presencium intimamus quod Willelmus dictus Testard de Launcyng laicus tam propter contumacie quam offense sue culpas excommunicacionis sententia canonice innodatus in eadem per quadraginta dies et amplius sordescere non formidat claves ecclesie pertinaciter contempnendo Quocirca magnificencie regie supplicamus quatinus ad eius insollenciam reprimendam districcionem quam regie magestas contra tales secundum regni vestri consuetudinem excercere consuevit contra eum inferri precipiat ut quod minus ecclesia valet in hac parte vestra magestas dignetur supplere Conservet altissimus incolumitatem vestram ecclesie et popullo suo per tempora longa Dat apud Cakham vi kal Septembris anno domini mccLxx nono