Charter Document - 03260250
Charter Number: | 03260250 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magnifico principi et domino suo excellentissimo domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie devotus suus Stephanus miseracione divina Cycestr ecclesie minister humilis salutem et quicquid potest honoris et reverencie cum omni promptitudine famulatus Serenitati regie tenore presencium notum facimus nos Robertum de la Grave a sententia excommunicacionis qua ipsum propter suam multiplicatam contumaciam omnibus rite concurrentibus innovavimus et cuius sententie pretextu quia ultra quadraginta dies pertinaciter stetit in eadem ad eius correctionem brachium invocavimus seculare in forma iuris absolvisse unde regia maiestas eundem ad sancte matris ecclesie gremium devoto spiritu revertentem a carcerali precipere dignetur custodia liberare Sanitatem vobis conservet altissimus per tempora longa Datum apud Aldingeburn v idus Maii anno domini MCCLXX octavo