Charter Document - 03260245
Charter Number: | 03260245 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo domino E dei gratia illustri regi Angl domino Hybern et duci Aquit S eadem gratia Cycestren ecclesie minister humilis salutem et honoris et obsequii quicquid potest Noverit regia excellencia vestra Thomam de Wautham laycum propter suam multiplicatam contumaciam et offensam manifestam auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia esse innodatum in qua non solum per quadraginta dies set per annum et dimidium et amplius animo indurato pertinaciter perseverans adhuc in eadem sordescere non formidat claves ecclesie dampnabiliter contempnendo in proprie salutis detrimentum et scandalum plurimorum Quocirca regie serenitati vestre supplicamus humiliter et devote quatinus quod vestrum est in hac parte secundum regni vestri consuetudinem exequamini Valeat regie dignitatis vestre et excellencia per tempora longiora Dat apud Hanefeud iii Non Iulii anno domini mcclxx quarto