Charter Document - 03260241

Charter Document - 03260241


Charter Number: 03260241
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1278
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Magnifico principi ac domino suo excellentissimo domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Ybernie et duci Acquitannie Stephanus eiusdem permissione Cycestren ecclesie minister humilis salutem et quicquid potest reverencie et honoris cum prompta voluntate famulatus Vestre serenitatis litteras recepimus in hec verba [] Predictus vero Willelmus in nostra dioecesi per nos et nostros diligenter quesitus inveniri non potuit ipsum tamen citari fecimus sub pena sequestrationis fructuum ecclesie sue de Burne quod sit coram baronibus vestris de Scaccario predictis die et loco ad respondendum de xii libris et x solidis prefatis viris [] mercatoribus secundum tenorem vestri mandati Et nihilominus ecclesie sue predicte fructus sequestrari fecimus et eos sub salvo sequestro custodiri faciemus Valeat in domino Iesu Cristo vestra majestas regia per tempora longiora Datum apud Ferring x kalendas Octobris anno domini MCCLXX octavo

Markups

Names Markup:



Magnifico principi ac domino suo excellentissimo domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Ybernie et duci Acquitannie Stephanus eiusdem permissione Cycestren ecclesie minister humilis salutem et quicquid potest reverencie et honoris cum prompta voluntate famulatus Vestre serenitatis litteras recepimus in hec verba []embed Predictus vero Willelmus in nostra dioecesi per nos et nostros diligenter quesitus inveniri non potuit ipsum tamen citari fecimus sub pena sequestrationis fructuum ecclesie sue de Burne quod sit coram baronibus vestris de Scaccario predictis die et loco ad respondendum de xii libris et x solidis prefatis viris [] mercatoribus secundum tenorem vestri mandati Et nihilominus ecclesie sue predicte fructus sequestrari fecimus et eos sub salvo sequestro custodiri faciemus Valeat in domino Iesu Cristo vestra majestas regia per tempora longiora Datum apud Ferring x kalendas Octobris anno domini MCCLXX octavo