Charter Document - 03260235

Charter Document - 03260235


Charter Number: 03260235
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1273 - 1287
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili in Cristo fratri et domino domino Robertus dei gratia Baton et Wellen episcopo Stephanus eadem gratia Cycestren ecclesie minister humilis salutem Nos de F de [] ens augmentum cum prona in omnibus ad beneplacita voluntate et quod testatoris cuiuscumque voluntas extrema gaudere debet [] si [] nos in fata decedentium testamenti executionem quatenus iura permittant volumus prout tenemur piis usibus confovere Cum igitur domina Helena de Percy viam universe carnis nuper ingressa suum condiderit testamentum super quo per executores eiusdem nobis fides plena fiebat bonorum dicte domine in nostra dioecesi existencium administracione concessa executoribus prelibatis quodam quesito colore dictos executores quominus de bonis eisdem prout voluntati dicte domine placuit extreme possint administrare prepediante ut asserunt minus iuste auctoritate regia se fingentes esse munitos in hac parte Quo circa vobis quantum possumus supplicamus quatenus vicecomiti Sussex dare velitis in mandatis quod si quos dictos executores inpedientes invenerit ipsos a molestati ovibus huiusmodi desistere faciat et quatenus valeat expedire compescat ac quod absque huius pretextu gravaminum arbitrium dicte domine prepedatir extrema Valete semper in Cristo Iesu et Virgine gloriosa