Charter Document - 03260234
Charter Number: | 03260234 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili in Cristo fratri ac domino reverendo domino Robertus dei gratia Bathon et Wellen episcopo domini regis cancellario suus devotus Stephanus eadem gratia Cycestrensis ecclesie minister humilis salutem et sincere caritatis in domino continuum incrementum De statu illustris domini nostri domini Edwardis regis quem conservet altissimus et de eventibus sibi in Wallia contingentibus et etiam de statu vestro utinam prospero aliquid certum si placet nobis significare velitis eo quod indifferentes et incerti multa locantur incerta per que frequenter sumus territi et turbati set recepto per vos super hiis aliquo prospero atque grato reficeremur gaudio magno valde pro quo domino quicquid potest devocionis obsequium et oracionis suffragium iugiter facimus et deo propicio faciemus Ceterum quia centum marcas sterlingorum pro fine servicii nostri domino regi debiti hiis diebus Barrune Waltero civi et mercatori Lucan nuper London fecimus numerari prout per literas eiusdem Barrune vobis poterit plenius apparere vos requirimus et rogamus quatinus solita freti benignitate finalem acquietandum super solucione predicta per literas regias si placet nos habere faciatis ita quod ulterius non veniat in demanda sicut litteratorie vestri gratia nobis alias promisistis De quintadecima vero domino regi debita scite quod trecentas et quinquaginta marcas predicto mercatori London fecimus numerari per eiusdem quintadecima collectores et de arreragia levandis per omnem modum per quem possumus laboramus Et quia quidam improvidi censuram ecclesiasticam non verentur ad huiusmodi bonorum ecclesiasticorum districtionem mandabimus iam procedi ubi huiusmodi solucio est a retro Et si quis malivolus aliud vobis dixerit in premissis ipsum ut mendacem nullatenus audiatis quicquid enim ad domini regis commodum seu proficuum facere poterimus per dei adiutorium faciemus Cuius vitam et incolumitatem conservet altissimus et donet sibi tam feliciter quam potenter de hostibus reportare triumphum ad sui nominis gloriam et honorem et regni tranquillitatem et pacem Valete dominacio vestra semper in Cristo Iesu et Virgine gloriosa apud Audingeburne xvi kalendas Decembris anno domini MCCLXXXII