Charter Document - 03260226

Charter Document - 03260226


Charter Number: 03260226
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis vel audituris W et I Norwycensis et Cycestrensis episcopi et R abbas Westmonasteriensis salutem Noveritis nos anno domini mccliiii in festo sancte Marie Magdalene convenisse cum magistro Laurentio de Sumercote quem in Hiberniam mittimus pro negotio crucis et decima ecclesiasticorum proventuum ibidem colligenda de consilio R comitis Cornubie et aliorum consilliariorum domini regis quod idem magister recipiet annuatim anno et termino predicto currere incipiente c libras sterlingorum pro expensis suis et clericorum suorum ac familie universe de pecunia crucis in Hibernia per manus collegarum suorum quibus eadem negotia sunt commissa Et si humanitus contingeret de altero collegarum alter qui superstes fuerit eidem magistro eandem pecuniam numerabit Hanc vero pecuniam recipiet idem magister quamdiu se de predictis negotiis intromittet vel donec commissionem eidem factam duxerimus revocandam Si autem medio tempore humanitus contigerit de eodem magistro tunc pro rata temporis solvetur eidem vel executoribus suis portio pecunie supradicte Predictus vero magister iuramento corporaliter prestito nobis promisit quod fideliter et diligenter in premissis laborabit et de administratione sua reddet nobis fideliter rationem In cuius [] presentibus sigillum domini regis una cum nostris apponi procuravimus Data []