Charter Document - 03260206
Charter Number: | 03260206 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo Henrici dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie et duci Aquitannie Iohannes eiusdem miseracione Cycestren ecclesie minister humilis salutem et cum omni reverencia honoris et obsequii quantum potest Noverit regie dignitatis vestre sublimitas Hugonem le Waleys et Thomam le Waleys de Parva Harstede et Willelmum Wade de Torring propter eorum manifestam et multiplicatam contumaciam excommunicacionis sententia esse innodatos in qua per quadraginta dies et amplius perseverantes adhuc in eadem sordescere non formidant claves ecclesie pertinaciter contempnendo Quo circa regie serenitati vestre supplicamus humiliter et devote quatinus quod vestrum est in hac parte secundum regni vestri consuetudinem exequamini Valete Datum apud Bissoppeston in octavis sancti Martini anno domini MCC sexagesimo