Charter Document - 03260205

Charter Document - 03260205


Charter Number: 03260205
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentisimo domino suo Henrici dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normanie Aquitannie et comiti Andegavie Iohannes miseracione divina Cycestr ecclesie minister humilis salutem et cum omni reverencia honoris et obsequii quantum potest Noverit regie dignitatis vestre sublimitas Michaelem de Cumba propter eius offensam manifestam excommunicacionis sentencia esse innodatum in qua per quadraginta dies et amplius pertinaciter perseverans adhuc in eadem sordescere non formidat claves ecclesie contempnendo Quocirca regie serenitati vestre supplicamus humiliter et devote quatinus quod vestrum est in hac parte secundum regni vestri consuetudinem exequamini Valeat regia vestra excellencia semper in domino Datum apud Audingeburn die mercurii proxima post Annunciacionem dominicam anno [] millesimo CC quinquagesimo octavo