Charter Document - 03260204
Charter Number: | 03260204 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1254-1305 Volume 23 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1256 - 1257 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Excellentissimo domino suo] Henrici dei gratia regi Anglie domino Hibernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie Iohannes eiusdem miseracione Cicestr minister humilis salutem et cum omni reverencia honoris et obsequii quantum potest Noverit regia excellencia vestra Ricardum de Succaris militem propter suam contumaciam excommunicationis sententia esse innodatum in qua per quadraginta dies et amplius pertinaciter perseverans adhuc in eadem sordescere non formidat claves ecclesie contempnendo Quocirca regie serenitati vestre supplicamus humiliter et devote quatinus quod vestrum est in hac parte secundum regni vestri consuetudinem exequamini Valeat regia vestra excellencia semper in domino Datum apud Cicestr die [] proxima post festum beati Gregorii anno domini MCC quinquagesimo sexto