Charter Document - 03260190

Charter Document - 03260190


Charter Number: 03260190
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1254
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Iohannes dei gratia Cicestr episcopus secundus salutem in domino sempiternam Quanto periculosius in huius mundi versamur erumpnis tanto ipsorum qui iam cum deo gloriantur necesse est instantius patrocinia postulare ipsam autem ex qua et in qua Cristus dominus omnem carnem assumpsit immaculatam que nobis pacem in presenti et gloriam in futuro potentius potest et facilius impetrare piis semper pulsare precibus et dignis ac devotis venerari nos decet obsequiis veneratoresque ipsius confovere ac eius honori seu obsequio pia devotione collata fidelium tueri qua convenit auctoritate Attendentes igitur bonorum virorum de Angmeryng tam eorum qui iam decesserunt quam eorum qui superstites sunt devotionem divini cultus in honorem dei genetricis ampliare cupientium donationem eorundem ad sustentationem capellani factam qui singulis diebus in honore beate Marie virginis in ecclesia beate Margarete de Angmeryng missam celebrabit imperpetuum commendamus approbamus ac auctoritate episcopali confirmamus videlicet donationem quinque acrarum cum uno curtilagio et duarum acrarum prati factam per Nigellum de Angmeryng et donationem quinque acrarum factam per Adam de Berthamwyke et donationem quarte partis unius virgate terre in Estangmeryng factam per Iohannem Ruffum de Angmeryng et donationem iiii[or] acrarum factam per Manser de la Dun et donationem trium acrarum et dimidie factam per Adam de Hammes et donationem duarum acrarum factam per Willelmum de Brunesbur et donationem unius acre factam per Matildam de la Lowe et donationem unius acre factam per Iohannem Palerne et donationem Roberti de Hammes factam de omnibus perquisitis suis in Hammes et in Angmeryng et donationem Iohannis de la Feld dicte cantarie perpetue capellano de iiii[or] acris et tribus rodis terre factam in Hammes Has igitur omnes donationes prout rite facte sunt et in cartis singulorum predictorum continetur in quarum pacifica possessione dictum Iohannem de la Feld capellanum invenimus nomine dicte capellarie approbamus ut diximus ac auctoritate pontificali confirmamus volentes ut qui in presenti predicto servitio assignatus est vel per nos vel per successores nostros inposterum assignetur tam predictas terras seu possessiones quam alias infuturum a fidelibus pie et rite conferendas in pace et plenarie possideant quoadvixerint Nichil tamen liceat eis de predictis terris seu possessionibus vendere vel alio modo alienare Nec volumus quod per hanc nostram ordinationem seu confirmationem iuri predicte ecclesie de Angmeryng aut prelatorum eiusdem in aliquo derogetur Igitur predictas possessiones rite factas temere seu malitiose invadentibus vel perturbantibus ultio divina subveniat defendentibus autem conservantibus et augmentantibus eterna beatitudo tribuatur Et ad maiorem autem securitatem presens scriptum sigilli nostri munimine roboramus Testibus domino G decano I archidiacono Cicestr A de Seldesl W de Braklesham canonicis Cicestr W vicario de Leminestr capellano nostro Roberto de Wytteneye Thoma de Clympyng Roberto de Hurl clericis nostris Walkalino rectore ecclesie de Rustyngton et aliis Act et datum die mercurii proximo post festum beati Laurentii pontificatus nostri anno primo apud Cacham anno domini []