Charter Document - 03251186
Charter Number: | 03251186 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f101v) |
Charter:
Innocentius [] venerabilibus fratribus Cicestrie et Norwici episcopis salutem et apostolicam benedictionem Quia propter miserabilem casum qui nuper peccatis populi exigentibus evenit in transmarinis partibus exercitui Cristiano non particulari sed generali subsidio indiget terra sancta nos nolentes ut crucesignati regni Anglie divisim et successive in dispendium illius terre transfretent fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus ipsos si necesse fuit quod super hoc expectent nostre beneplacitum voluntatis per censuram ecclesiasticam compellatis non obstantibus aliquibus indulgentiis vel literis apostolicis per quas id impediri vel differi possit et de quibus specialem oporteat in presentibus facere mentionem excommunicatis sententiam relaxantes si qua propter hoc in eos vel eorum aliquem est prolata Quod si non ambo [] Dat Lugduni xvi kal Decembris pontificatus nostri anno octavo