Charter Document - 03251103
Charter Number: | 03251103 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Cicestren salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilecti filii Rogeri de Turbeville clerici fuit nobis humilis supplicatum ut cum idem qui de nobili genere procreatus litteratore competentis existit nondum nisi quoddam exile beneficium de quo cum quindecim marcarum argenti valentiam sicut dicit annis singulis non excedat nequaquam potest commode sustentari potuerit obtinere ut aliud habens curam animarum annexam cum eodem recipere valeat concedere sibi licentiam misericorditer dignaremur Nos igitur sicut convenit attendentes quod secundum generalis statuta concilii cum literatis et nobilibus possit per sedem apostolicam dispensari fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus si premissis veritas suffragatur eidem ut preter illud quod nunc optinere dinoscitur aliud beneficium curam habens animarum annexam si ei canonice offeratur constitutione prefati concilii non obstante recipere libere valeat et retinere licenter auctoritate nostra concedas Dat Laterani xiii kal Maii pontificatus nostri anno octavo