Charter Document - 03251088

Charter Document - 03251088


Charter Number: 03251088
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1219
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati monasterii de Ponte Roberti eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicam debet adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocat aut robur quod absit sacre religionis infringat Eapropter dilecti in domino vestris filii iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium de Ponte Roberti in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cistercien fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis grangiam de Suttone cum pertinentiis suis possessionem de Greneselle grangiam de Werde cum pertinentiis suis grangiam de Crikes cum pertinentiis suis grangiam de Fochre cum pertinentiis suis grangiam de Choke in Qrinel cum pertinentiis suis grangiam de Promhelle cum pertinentiis suis grangiam de Suetgate cum pertinentiis suis possessiones de Sedelscumbe et de Fodilande cum omnibus pertinentiis earundem possessionem de Dudewelle et possessionem de Brodesbroch cum omnibus pertinentiis suis possessionem de Puesel cum omnibus pertinentiis suis piscariam de Limenel possessiones de Egillinton et de Fugesham cum omnibus pertinentiis earundem possessionem de Holedone cum pertinentiis suis possessionem in Strarisco cum pertinentiis suis et possessionem de Helcham cum pertinentiis suis cum pratis vineis terris nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis de possessionibus habitis ante concilium generale sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris vel de nutrimentis animalium vestrorum aut etiam de novalibus nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere discedentem vero absque communium literarum vestrarum cautione nullus audeat retinere Quod siquis forte retinere presumpserit licitum vobis sit in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dare sive alio modo alienari absque consensu totius capituli vel maioris aut sanioris partis ipsius Sique vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli vestri pro aliquo fideiubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli vestri providentia constitutum nisi propter manifestam domus vestre utilitatem Quod si facere fore presumpserit non teneatur conventus pro hiis aliquatenus respondere Licitum preterea sit vobis in causis propriis sive criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium ius vestrum in aliquo valeat deperire Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus vel quelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire vel iudicio seculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat nec ad domus vestras causa ordinis celebrandi causa tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi venire presumat nec regularem electionem abbatis vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterc ordinis se aliquatenus intromittat Si vero episcopus in cuius parochia conventus vestra fundata est cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent vobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios novitios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere et vobis omnia ab alio episcopo percipere que a vestro fuerint indebite denegata illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere set hec omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat Quod si sedes diocesani episcopi forte vacaverit interim omnia ecclesiastica sacramento a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis per vos transire contigerit ab eo benedictiones vasorum et vestium consecrationes altarium ordinationes monachorum auctoritate apostolica recipere valeatis Porro si episcopus vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint sive etiam in mercennarios vestros pro eo quod decimas sicut dictum est persolvitis sive aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt seu benefactores vestros pro eo quod vobis aliqua beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adiuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta duximus irritandam nec littere ulle firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterc ordinis et contra tenorem apostolorum privilegiorum constiterit impetrari Preterea cum commune interdictum fuerit terre liceat vobis nichilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare Paci quoque et tranquilitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et aput districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Dat Viterbii per manum Ranerii patriarche Antiochenii cancellarii vicem agentis xi kal Decembris indictione viii incarnationis dominice anno MCCXVIII pontificatus vero domini Honorii pape iii anno quarto