Charter Document - 03251055

Charter Document - 03251055


Charter Number: 03251055
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Willelmus comes Sussex tertius salutem Noverit universitas vestra quod ego concedo et presenti carta mea confirmo deo et ecclesie sancti Martini de Sagio et ecclesie sancti Nicholai de Arundell et monachis ibidem deo servientibus et servituris in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime domini mei Ricardi regis filii Henrici et pro salute anime mee et uxoris mee et animarum patris et matris mee et predecessorum et heredum meorum omnia alia quecumque habuerunt in terra mea ex donatione comitis Rogeri de Monte Gomerici sive ex largitione aliorum baronum Et ideo volo et firmiter precipio ut predicti monachi habeant illa in pace honorifice et quiete sicut unquam melius et liberius habuerunt tempore prefati comitis Rogeri et temporibus predecessorum meorum Concedo etiam et confirmo deo et predictis monachis omnes prebendas sancti Nicolai de Arundell ut habeant illas in proprios usus et quicquid ad eas pertinet quandocumque ipse prebende vacaverint decedentibus clericis cessante omni contradictione sine aliquo servicio et exaccione sicut memorati canonici eas aliquando melius et liberius tenuerunt in ecclesiis in capellis in decimis in redditibus in molendinis in aquis in vivariis in piscariis in mansuris in ortis in gardinis in bosco in plano in viis in semitis in pasturis in pratis in herbagiis et in hominibus liberis sive villanis seu in quibuslibet aliis rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas in illis canonici aliquando melius habuerunt et liberius salva prebenda de Sengeltona que collata est commune Cicestr ecclesie Confirmo itaque deo et sepedictis monachis ecclesiam sancti Nicholai de Arundell et omnes prebendas eiusdem ecclesie prebendam scilicet Willelmi de Cranelia cum omnibus pertinentiis suis videlicet ecclesiam de Burna et omnia que ad eandem ecclesiam pertinent et ad ipsam prebendam Prebendam quoque Walteri de Lond videlicet ecclesiam de Billingeherst et ecclesiam de Wiblinget cum omnibus pertinentiis suis et quicquid ad eandem prebendam pertinet Similiter prebendam quam tenuit Robertus Gresle cum omnibus pertinentiis suis Prebendam quoque Giliberti de Bellafago cum omnibus pertinentiis suis Prebendam quoque Garini de Musica ad quam pertinent tres modii bladi in molendino de Arundell et viginti solidi in prefectura de Arundell et decima pratorum de Arundell et duo modii bladi in Puttewrde de dominico domini unum avene et unum siliginis Similiter prebendam quam tenuit Hugo de Marrun cum omnibus pertinentiis suis Prebendam Anfridi de Palingeham videlicet Salingham cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiam de Cockynges cum suis pertinentiis et unum molendinum in eadem Cockynges Prebendam etiam Gaufridi de Garinges scilicet ecclesiam de Garinges cum omnibus pertinentiis suis et omnia que ad eandem prebendam pertinent Similiter prebendam Herberti de Boseham ecclesiam videlicet de Hebint cum omnibus pertinentiis suis et omnia que ad eandem prebendam pertinent Preterea concedo et confirmo ex propria largitione mea predictis monachis capellam beate Marie que sita est extra villam de Arundell versus boscum cum ambitu adiacentem Hec autem omnia concessi et confirmavi deo et ecclesie sancti Martini de Sag et ecclesie sancti Nicholai de Arundell et monachis ibidem deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam sicut supradictam est Et volo et firmiter precipio ut sepedicti monachi de Arundell ex predictis elemosinis honeste sustententur et edificiis iuxta ecclesiam in cimiterio decenter paratis ordinate iuvant et regulariter deo serviant inperpetuum Preterea volo ut in eadem domo prior stabilis permaneat quamdiu se ibidem habuerit regulariter et honeste qui per abbatem et conventum Sagiensem in eadem domo cum assensu nostro constituatur Et ut hec omnia firmiter et stabiliter inperpetuum permaneant sigilli mei munimine roboravi Testibus hiis Henrico de Aubenye et Reinero fratre suo Godefrido fratre meo Rogero Rusteng Gaufrido de Sainges Philippo de Tresgoz Hugone Esturmi Willelmo Hareng Willelmo Bastard Helya le Camblang Romey Iohanne de Ovyng Thoma de Westden Radulfo Purgense de Arundell et Henrico fratre suo Baldewyno de Ponte Iohanne Cordiwaner Walkelyno Vitale Alano de Gate Roberto Butor et pluribus aliis