Charter Document - 03250102

Charter Document - 03250102


Charter Number: 03250102
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1244
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rad[ulf]us secundus dei gratia Cyc episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Licet ordinatio per nos et pie memorie S quondam decanum et capitulum Cyc de duobus capellanis pro fidelibus in capella sancti Michaelis extra Cyc perpetuo ministraturis provide facta videretur quia tamen decanatus et communa Cycestr in sustentando dictos capellanos onerari videbantur nos onus dictum tollere cupientes de consilio bonorum virorum et prudentum sustentationi eorundem aliunde duximus competenter providendum auctoritate igitur pontificali et de consensu et assensu decani et capituli Cyc necnon ratione iuris patronatus quod habemus in ecclesia de Slindefaud de ipsa ecclesia de Slindefaud taliter duximus ordinandum videlicet quod quotienscumque ipsam ecclesiam vacare contigerit per nos et successores nostros episcopos Cyc in eadem ecclesia rector instituatur qui in ordine sacerdotali eidem ecclesie personaliter deserviat et omnia ad eandem ecclesiam spectantia percipiat solvendo singulis annis decano et capitulo Cycestr xii marcas videlicet in annuntiatione beate Marie sex marcas et in festo sancti Iohannis Baptiste vi marcas qui per manus suas dictas xii marcas duobus capellanis singulis annis persolvent videlicet cuilibet illorum vi marcas et ita remaneat decanatus a prestatione decimarum quietus ut fieri solet ante primam dicte capelle constructionem et communa Cycestr a solutione vi marcarum quas annuatim uni predictorum capellanorum reddere solet penitus absolvatur Et quicumque pro tempore fuerit capellanus in dicta ecclesia corporale sacramentum prestabit dictis decano et capitulo ad dictam solutionem sine difficulatate faciendam ac omnia onera consueta et debita in dicta ecclesia sustinebit Ut autem hec nostra ordinatio perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus domino H decano sancti Pauli London magistris I de Regat W de Glouc H de Cornubia dominis W de Nevill W de sancto Edwardo canonicis Cic [] Dat Lond ii kal Februarii pontificatus nostri anno vicesimo