Charter Document - 03250101

Charter Document - 03250101


Charter Number: 03250101
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1227 - 1241
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus miseratione divina Cicestren episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum abbas et conventus de Sag divini amoris intuitu concessissent priori et conventui de Wlenchwere ius patronatus quod ipsi abbas et conventus Sag habuerunt in ecclesia de Selebrede prout nobis constitit per inspexionem carte eorundem quam dicti prior et conventus de Wlenchwere inde habent nos paupertati dictorum prioris et conventus condescendentes et ipsorum religionem in domino approbantes dictam ecclesiam tunc vacantem cum omnibus ad eandem pertinentibus eisdem divini amoris intuitu concessimus in usus proprios convertendam ita tamen quod eidem ecclesie honeste faciant deservire per idoneum capellanum secularem et omnia eiusdem ecclesie onera debita et consueta sustineant salva ecclesie de Cockyng debita et antiqua pensione sua in eadem salvo quoque nobis et successoribus nostris imperpetuum iure pontificali et parochiali