Charter Document - 03250089
Charter Number: | 03250089 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Radulphus secundus dei gratia Cicestren episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Cum ex suscepte dispensationis officio universis ad nos in suis necessitatibus clamantibus pia miseratione comparati debeamus illarum tamen personarum necessitatis ampliore compassione prosequi net que quanto sunt in iudicio sexu fragiliores tanto minus dinoscitur ad laborandum pro necessariis promptiores in quibus etiam honesta paupertas et pauper honestas concurrere comprobantur Ea propter dilectarum nobis in Cristo priorisse et sanctimonialium de Ruspar iugi contemplatione deo famulantium ac rei familiaris inopia laborantium honestatem prefulgentem attendentes ad instantiam et petitionem nobilis viri Iohannis de Brueys ad quem ius patronatus ecclesie de Horsham novimus pertinens ecclesiam ipsam de Horsham cum omnibus ad eam pertinentibus predictis priorisse et monialibus de Ruspar contulimus intuitu pietatis statuentes ut ecclesiam illam cum omnibus pertinentiis suis habeant et teneant in usus proprios imperpetuum convertendam salva perpetua vicaria quam in ea ordinamus vicario qui pro tempore ministrabit in eadem salvo quoque nobis et successoribus nostris imperpetuum iure pontificali et parochiali Et ut hec nostrum factum futuris valeat temporibus illud presenti scripto cum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus Nicholao de Nevill magistro Gentilio Roberto de Becco capellano [] cum aliis Dat London per manum Ernisii de Tywa idibus Novembris pontificatus nostri anno septimo