Charter Document - 03250087
Charter Number: | 03250087 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Summons |
Date: | 1224 - 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia episcopus S decanus et magister W de Kaynesham canonicus Cic abbati et conventui Pont Roberti salutem in domino Licite citati secundo peremptorio edicto ut in crastino sancti Mathie apud Cic compareretis coram nobis H cancellario Lond super decimis expensis et rebus aliis responsuri non comparuistis iterato nos qua fungimur auctoritate mandamus quatinus die veneris proxima ante dominicam qua cantabitur Isti sunt dies in maiori ecclesia Cic compareatis coram nobis omnes exceptiones dilatorias non obstantes contra ipsum eo die proportaturi et probaturi Ita autem diem tam tertium vobis constituimus peremptorium ut autem petitioni sue certius respondere possitis super ea plenius instructi Addet editioni sue in ultimis citatoriis nostris vobis transmissis quedam petens scilicet restitutionem decimarum quas extorsistis ab eo metu mortis vel estimationem earum scilicet x solidos Item petit centum marcas nomine iniuriarum et violentie sibi et suis illatarum Valete