Charter Document - 03250074

Charter Document - 03250074


Charter Number: 03250074
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Offer
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domino regi Radulfus episcopus dei gratia Cicestriensis et S de Segrave [] Bene recolit ut credimus vestra celsitudo quod cum ultimo anno ante transfretationem vestram fuissetis apud Radinges venerunt ad vos ibidem homines quidem de Ludingeland petentes manerium de Ludingeland eis et heredibus suis per cartam vestram concedi ad feodi firmam per sexaginta et decem libras per annum ad scaccarium vestrum reddendas pro qua concessione eis facienda vobis obtulerunt centum libras Quia vero libertates quasdam speciales non pertinentes ad manerium illud petierunt quas eis concedere non fuit regie celsitudini consultum et sine quibus ipsi predictum manerium ad feodi firmam capere noluerunt sicut nec se ausos esse protestati sunt irrequisito hominum dicti manerii super hoc assensu communi reversi sunt ad partes suas inde deliberaturi Nuper vero venientes ad nos homines predicti post transfretationem vestram centum libras obtulerunt sicut prius pro habenda carta vestra de dicto manerio habendo ad feodi firmam sibi et heredibus suis de vobis et heredibus vestris cum omnibus pertinentiis suis et cum libertatibus ad idem manerium pertinentibus sine aliqua alia speciali libertate si regie sederit voluntati reddendo per annum sexaginta libras ad scaccarium vestrum videlicet ad festum sancti Michaelis unam medietatem et ad Pascham aliam medietatem et de predictis centum libris unam medietatem ad festum Omnium Sanctorum anno regni domini quindecimo et aliam medietatem ad Pascham anno eodem Si autem non placuerit vobis eorum oblatio pro habenda carta vestra de manerio illo cum pertinentiis et cum libertatibus ad illud pertinentibus sine aliqua speciali libertate sicut predictum est provisum est si placeat vobis quod manerium illud teneant ab hoc festo sancti Iohannis Baptiste anno regni vestri quarto decimo usque in unum annum pro octaginta libris ad scaccarium vestrum reddendis ita quod siquid reddiderint de fine predictarum centum librarum allocabitur eis in firma predictarum iiii librarum de anno predicto Et hoc dominationi vestre duximus significandum ut nobis inde beneplacitum vestrum remandetis