Charter Document - 03250073
Charter Number: | 03250073 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assurance |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis E Londoniensis P Wintoniensis I Bathoniensis H Lincolniensis R Sarresburiensis R Cycestriensis domini regis cancellarius W Carleolensis G Elyensis et Thomas Norwicensis dei gratia episcopi omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem Universitati vestre notum fecimus nos ad instantiam domini nostri H tertii illustris regis Anglie in verbo dei firmiter promississe quod bona fide laborabimus erga ipsum dominum regem ut conventiones et concessiones firmate per cartas litteras patentes et iuramenta inter predictum dominum nostrum H et H de Lezynan comitem Marchie et Engolisme et I reginam uxorem eius H vicecomitem Thoraci et Willelmum le Arceveske qui ad servitium ipsius regis Anglie per predictas conventiones et concessiones reversi sunt firmiter et sine fraude observentur In cuius rei testimonium huic scripto sigilla nostra apponi fecimus Acta Londonie in vigilia beati Thome apostoli anno regni ipsius domini regis xi