Charter Document - 03250069

Charter Document - 03250069


Charter Number: 03250069
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1242
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus dei gratia Cyc episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod dilecti in Cristo abbas et conventus de Gresten ecclesias de Westham apud Pevenesol de Bedingeham et de Friston in quibus ius patronatus habere dinoscuntur salvis sibi pensionibus et decimis quas ab antiquo in eisdem percipere consueverunt pure et absolute spontanea voluntate nostre ordinationi subiecerunt secundum quod in eorum instrumento super hec confecto continetur Nos vero habito tractatu diligenti cum viris providis et discretis cum magna deliberatione tandem pietatis ratione promoti de prefatis ecclesiis capituli nostri accedente consensu ita duximus ordinandum quod ecclesia de Westham apud Pevens cum eam proximo vacare contigerit integra cum suis pertinentiis cessante debito et exactione pensionis cedat in ius perpetuum prebende de Wilminton ad abbatem prefatum in ecclesia nostra pertinentis salva competenti vicaria rationabilis estimationis decem marcarum per episcopum loci qui pro tempore fuerit vel per capitulum Cyc sede vacante presbytero idoneo assignanda qui velit sciat et possit ecclesie memorate personaliter curam supportare et de hiis que ad episcopum et archidiaconum pertinent sufficienter respondere Ecclesie vero de Bedingeham et de Friston quam cito vacaverint cedant in usus proprios communitatis ecclesie Cycestr in perpetuum salvis competentibus vicariis scilicet in ecclesia de Bedingeham rationabilis estimationis octo marcarum in ecclesia de Friston rationabilis estimationis vii marcarum per episcopum loci qui pro tempore fuerit seu per capitulum Cyc sede vacante presbyteris idoneis assignandis qui velint sciant et possint in ipsis personaliter deservire et de hiis que ad episcopum et archidiaconum pertinent sufficienter respondere In huius vero rei testimonium scripto presenti sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri apponi fecimus Dat in capitulo Cycestr anno ab incarnatione domini MCCXLI quinto nonas Martii pontificatus nostri anno xviii