Charter Document - 03250060
Charter Number: | 03250060 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1224 - 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus secundus dei gratia Cycestr episcopus salutem in domino Inspeximus cartam felicis recordationis Ranulfi episcopi predecessoris nostri in hec verba [] Nos igitur attendentes ordinationem prescriptam de predicto stauro pia consideratione introductam presertim ad ipsius ecclesie utilitatem et subditorum indempnitatem eam auctoritate episcopali et de consensu capituli nostri concedimus et confirmamus statuentes ut in posterum stabilis et firma perseveret sententiam quoque excommunicationis per predecessorem nostrum latam confirmantes et eam innovantes et promulgantes in omnes qui contra ordinationem premissam staurum ipsum minuent vel amovebunt vel aliquid fraudulenter procurabunt per quod depereat destruatur vel minuatur in detrimentum ecclesie vel gravamen subditorum Et ad maiorem huius nostre confirmationis securitatem futuris temporibus optinendam eam presentis scripti testimonio cum sigilli nostri et sigilli capituli nostri appositione fecimus roborari Hiis testibus magistris Simone decano Willelmo de Leuk precentore Thoma de Lichefeld cancellario []
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus secundus dei gratia Cycestr episcopus salutem in domino Inspeximus cartam felicis recordationis Ranulfi episcopi predecessoris nostri in hec verba []embed Nos igitur attendentes ordinationem prescriptam de predicto stauro pia consideratione introductam presertim ad ipsius ecclesie utilitatem et subditorum indempnitatem eam auctoritate episcopali et de consensu capituli nostri concedimus et confirmamus statuentes ut in posterum stabilis et firma perseveret sententiam quoque excommunicationis per predecessorem nostrum latam confirmantes et eam innovantes et promulgantes in omnes qui contra ordinationem premissam staurum ipsum minuent vel amovebunt vel aliquid fraudulenter procurabunt per quod depereat destruatur vel minuatur in detrimentum ecclesie vel gravamen subditorum Et ad maiorem huius nostre confirmationis securitatem futuris temporibus optinendam eam presentis scripti testimonio cum sigilli nostri et sigilli capituli nostri appositione fecimus roborari Hiis testibus magistris Simone decano Willelmo de Leuk precentore Thoma de Lichefeld cancellario []