Charter Document - 03250058
Charter Number: | 03250058 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Radulfus secundus dei gratia Cycestr episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Ad universorum notitiam volumus pervenire nos ad presentationem Iohannis de Brews admisisse domini amoris intuitu Radulfum de Brembre capellanum ad capellam leprosorum extra Brembre cum omnibus ad eam pertinentibus ipsumque in ea personam canonice instituisse ita quidem quod eidem capelle personaliter prout decet deserviat Habebit siquidem ad sustentationem sui omnes obventiones eiusdem capelle et percipiet preter hec tantum de omnibus de quibus fratres eiusdem loci percepturi sunt quantum duo fratres Et ut scriptum nostrum stabile permaneat illud presenti scripto cum sigilli nostri munimine duximus roborandum salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum iure pontificali et parochiali Hiis testibus magistro Reginaldo de Wynton tunc officiali nostro Roberto de Becco capellano Willelmo de Lond Daniele de Goers Silvestro de Everdon Galfrido de Wlward Willelmo de sancto Albano Petro de Bedynton Radulfo de Leycestr clericis nostris et aliis Dat Lond per manum Ernisii de Tywa pridie kal Februarii pontificatus nostri anno quinto