Charter Document - 03250054
Charter Number: | 03250054 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus dei gratia Cyc episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum vacaret ecclesia de Kockyng per mortem Willelmi filii Alani que quondam fuerat prebenda ecclesie sancti Nicholai de Arundell et cuius advocatio devoluta erat ad abbatem et conventum Sagiens ratione commutationis canonicorum secularium qui quondam fuerunt apud Arundell in ordinem domus Sag comparuit frater Nicholaus prior de Arundell et pro se et confratribus suis et pro abbate etiam et conventu Sag pure et absolute supposuit ordinationi nostre ipsam ecclesiam de Kockyng cum pertinentiis ut de ea ordinaremus prout nobis placeret et videremus expedire Consideratis igitur a nobis et capitulo Cyc benignitate et affectione quam ecclesiam Sag a longe retractis temporibus gessit erga ecclesiam Cyc et pensata tenuitate prioratus de Arundell in cuius usus dicta ecclesia de Kockyng dicebatur antiquitus deputata de consensu capituli ita ordinavimus de ecclesia memorata videlicet quod ipsam ecclesiam de Kockyng cum pertinentiis concessimus et confirmavimus priori et monachis de Arundell in proprios usus inperpetuum salva vicaria que prius consistebat in obventionibus legatis minutis decimis et tribus virgatis terre et dimidia de libera terra ecclesie et uno manso et in cuius augmentum adiecimus tres marcas annuas solvendas per priorem de Arundell ad duos terminos scilicet ad Pascha viginti solidos et ad festum sancti Michaelis viginti solidos vicario qui pro tempore erit et in eadem ecclesia personaliter ministrabit et sustinebit onera omnia debita et consueta dictam ecclesiam contingentia Collationem quoque vicarie supradicte retinuimus et reservavimus nobis et successoribus nostris inperpetuum ita quod quandocumque eam vacare contigerit nos et successores nostri de ea libere et absque contradictione predictorum abbatis et conventus Sag et prioris de Arundell valeamus ordinare vel si sedes ecclesie Cyc vacaverit aliquo tempore quo dictam vicariam vacare contigerit collatio dicte vicarie ad decanum et capitulum Cyc devolvatur Ut igitur hec ordinatio nostra de consensu capituli nostri facta futuris temporibus perpetue firmitatis robur optineat eam auctoritate episcopali confirmavimus et ad maiorem securitatem tam nos quam capitulum nostrum presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Thoma decano Ernisio precentore Willelmo thesaurario Willelmo archidiacono Cyc Reginaldo archidiacono Lewens Galfrido de Glouc Roberto de Amberlye Nicholao Crasso Iohanne de Nevill Iohanne de Arundell et Gentillo canonicis Cyc Datum Cyc per manum nostram kal Aprilis pontificatus nostri anno nono