Charter Document - 03250051

Charter Document - 03250051


Charter Number: 03250051
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1219 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris R divina miseratione humilis minister Cicest ecclesie salutem in domino Noveritis universi nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Radulfo de Wilinton custodiam Lucie filie et heredis Reginaldi de Clifton cum tota hereditate ipsius Lucie que de feodo nostro est tenendam et habendam bene et in pace usque ad plenam etatem ipsius Lucie et maritagium ipsius Lucie ad maritandem eam Rogero filio suo vel alibi ubi ipse Radulfus voluerit si ipse Rogerus decesserit ita tamen quod ipsa Lucia non disparagetur Et sciendum est quod cum ipsa Lucia ad plenam pervenerit etatem ipsa Lucia et maritus suus recipient terram suam solutam et quietam de omni relevio Et pro hac nostra donatione et concessione dedit nobis predictus Radulfus sexaginta marcas argenti Nos vero predictam custodiam cum maritagio usque ad legitimam etatem predicte Lucie predicto Radulfo vel cui idem Radulfus eam assignare voluerit rationabiliter warantizabimus Et quia volumus quod hec nostra donatio et concessio firmitatis vigorem optineat huic scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus H de Burg justiciario Anglie []