Charter Document - 03250039

Charter Document - 03250039


Charter Number: 03250039
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1219
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris Ranulfus divina miseratione Cycestr ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam quod cum inter priorem et conventum Lewens ex una parte et Robertum personam de Porteslade ex altera super duabus partibus decimarum lane de Porteslade in presentia nostra questio verteretur post multas demum altercationes dictus Robertus in iure constitutus confessus est duas partes decimarum lane de dominico domini Willelmi de Warenn in eadem villa ad memoratos priorem et conventum pertinere Nos igitur sepedictas duas partes decimarum lane sepenominatis priori et conventui sententialiter adiudicavimus et eas de ipsis auctoritate episcopali confirmavimus salva in perpetuum vicario ecclesie de Porteslade tertia parte decimarum lane sicut hactenus percipere consuevit salvo etiam nobis et successoribus nostris in perpetuum iure parochiali et pontificali Testibus magistro Goscelino de Alta Ripa Nicolao decano de Lew magistro Iohanne de Arundell Godefrido de Wesenham Ernisio de Tywa Iacobo de Runham Iohanne de Herlaue clericis et aliis Dat per manum ipsius Godefridi kalendis Decembris anno pontificatus nostri secundo