Charter Document - 03250037
Charter Number: | 03250037 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus hoc presens scriptum visuris Ranulfus divina miseratione Cicestr ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universorum volumus notitiam pervenire quod cum dilecti filii prior et conventus de Lewes Marie vidue de Lewes in xl solidis annuis nomine cuiusdam procurationis tenerentur ei pensiones de Blachyngton triginta solidos et de ecclesia beate Marie de Westute decem solidos in presentia nostra assignaverunt per manum decani de Lewes qui pro tempore fuerit recipiendos nolentes igitur quod bona fide fuit factum eis in posterum preiudicium generare volumus et concedimus ut cum dictam Mariam decedere vel vitam mutare contigerit predicte pensiones ad ipsos libere revertantur Unde in huius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri appositione roboravimus Testibus magistro Iohanne de Arundell Godefrido de Wesenham Ernisio de Tywa Iacobo de Runham Iohanne de Herlaue clerico Nicholao decano de Lewes Edwardo capellano de Preston et aliis Dat per manum ipsius Godefridi apud Preston Non Novembris anno pontificatus nostri secundo