Charter Document - 03250022

Charter Document - 03250022


Charter Number: 03250022
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1218 - 1222
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ranulfus divina miseratione Cycestr ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum bona prioratus de Boxgrave monachorum ibidem deo servientium et pauperum usibus deputata expendientur aliter quam deceret abbas Exaquii pro se et conventu suo et nobilis vir Willelmus de sancto Iohanne patronus predicti prioratus super articulis infra contentis in venerabilem patrem Stephanum dei gratia Cant archiepiscopum totius Anglie primatem et sancte Romane ecclesie cardinalem et in nos compromiserunt Nos vero de prudentum virorum consilio ita duximus ordinandum de creatione prioris ita provisum est consentiente abbate Exaquii quod abbas et conventus Exaquii eligent priorem de monachis domus de Boxgrave si idoneus ibidem fuerit inventus qui autem de domo Exaquii vel aliunde qui secundum tenorem carte presentabitur et stabilis permanebit Locatus autem amoveri vel sponte recedere non poterit idem prior nisi ob causam ab episcopo Cycestr approbatam vel si sedes vacaverit a capitulo Cyc quod si episcopus vel capitulum causam probabilem malitiose distraherent approbare ad metropolitanum recursus habeatur Si autem prior dilapidator fuerit abbas Exaquii bona fide diligentiam adhibebit ut ea que dilapidata fuerint vel ablata restituantur ecclesie de Boxgrave Dilapidator autem sine spe restitutionis amoveatur Bona autem inmobilia ecclesie sine consensu capituli et licentia episcopi vel capituli Cycestr si sedes vacaverit et consensu patroni non alienabit prior vel perpetuo obligabit Et ne qua possit alienatio fieri nisi legitima sigillum capituli in scrinio tres seras habente reponetur Claves vero illarum serarum trium monachorum claustralium custodie deputentur Scrinium vero reponatur in archa cuius arche clavis priori qui pro tempore fuerit committetur Postquam autem prior iuraverit canonicam obedientiam episcopo loci palam coram eo iurabit de bonis ecclesie sue conservandis et observandis consuetudinibus aprobatis que continentur in cartis vel coram capitulo si sedes vacaverit hoc iurabit Quoniam vero fuerit ibi creandus aliquis monachus prior de Boxgrave eum regulari dispositione creabit et ne forte possit argui desidie vel fraudis associabit consilium duorum bonorum virorum ad suam solicitudinem ostendendam si queri oporteat aliquos ad monachandum Istud tamen observandum erit circa xv monachos vel infra vel cum plures quam xvi fuerint creandi quoniam sextus decimus creabitur secundum quod in carta continetur Quod si post vi menses inventus fuerit prior deses deponatur et tunc abbas Exaquii utatur iure suo De revocatione vero monachorum fiat quod in carta continetur quod si abbas contra tenorem aliquem monachum vocaverit donec monachus redierit cesset solutio pensionis Prior autem qui eum miserit secundum arbitrium episcopi regulariter puniatur De numero quoque monachorum augendo fiat quod in carta continetur De procuratione similiter monachorum fiat quod in carta continetur Si autem prior modum excesserit ab episcopi loci regulariter puniatur Super autem omnibus proventibus prioratus reddatur compotus de hiis que prior receperit coram conventu vel hiis quos conventus ad id deputaverit de hiis vero que alias receperit coram priore et aliquibus de conventu fiat compotus quater in anno Statuimus autem ne aliquis advocatus prioratus aliquod onus vel gravamen imponat monasterio vel rebus suis nisi scilicet quod continetur in carta nec inmisceat se correctioni pertinenti ad ordinem sed si viderit monachos in correctione facienda negligentes denuntiet episcopo Ut autem hec nostra ordinatio super premissis futuris temporibus debita gaudeat firmitate duo scripta prescriptam ordinationem continentia quorum unum remansit apud Boxgrave et reliquum resedit penes nobilem virum Willelmum de sancto Iohanne sigillorum nostrorum appositione fecimus communiri et ad maiorem securitatem tam abbatis quam predicti nobilis sigilla eisdem scriptis sunt appensa Cavit etiam dictus abbas litteratorie quod sigillum capituli Exaquii scriptis eiusdem apponetur Nos insuper presens scriptum verbo ad verbum memorate ordinationis tenorem continens sub sigilli nostri testimonio in tuto suponi fecimus successoribus nostris suis temporibus cum expedire viderint exhibendum ut in processu temporis prefatis duobus scriptis forte non conparentibus presenti scripto ius quod habet Cycestr episcopus in prioratu de Boxgrave posteris innotescat Valete