Charter Document - 03250021
Charter Number: | 03250021 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris Ranulfus divina miseratione Cycestr ecclesie minister humilis salutem in domino Ad omnium volumus notitiam pervenire vicariam ecclesie de Clacstone nobis presentibus eo tempore quo curam episcopatus Norwic gerebamus nomine bone memorie domini Iohannis de Gray tunc episcopi Norwic de mandato et auctoritate ipsius episcopi in hunc modum fore taxatam videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit percipiet nomine vicarie perpetue omnia ad dictam ecclesiam pertinentia exceptis decimis bladorum et pisarum et fabarum et excepta decima marisci qui vocatus Dumrewresholm et exceptis duabus acris terre que iacent iuxta cimiterium versus boream Hanc autem vicariam ita taxatam dedimus auctoritate predicti episcopi Iohanni de Rederes capellano et ipsum in eadem vicarium instituimus perpetuum et fecimus in corporalem possessionem induci ita quod omnia onera episcopalia debita et consueta sustinebit Facta autem fuit hec taxatio per consensum prioris et conventus de Blybur predicte ecclesie patronorum Testibus Hugone capellano de Langele Roberto capellano de Essebi Roberto capellano de Roclunde et aliis Dat apud Cocham per manum Godefridi die S Barnabe apostoli pontificatus nostri anno tertio