Charter Document - 03250018
Charter Number: | 03250018 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Ranulphus dei gratia Cyc episcopus salutem in domino Ad omnium notitiam volumus pervenire nos intuitu divine retributionis et pro salute anime nostre et antecessorum et successorum nostrorum considerata diligenter utilitate manerii nostri de Bixl pauperum etiam hominum ipsius manerii indempnitate pensata de consilio ecclesie nostre ita providisse quod staurum subscriptum sit in manerio de Bixl pro nullius voluntate in posterum minuendum vel ammovendum videlicet xii boves x vacce i taurus et L bidentes Nos vero staurum predictum in ipso manerio fecimus inveniri spe mercedis eterne ne oporteat epistolam de novo substitutum occasione instaurandi manerium quicquam a pauperibus hominibus illius manerii exigere vel extorquere Ut autem hec nostra voluntas valeat in perpetuum presenti scripto et sigilli nostri appositione eam duximus confirmandam Auctoritate dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius illum vel illos excommunicamus qui numerum animalium suprascriptorum in aliquo minuent vel ammovebunt vel aliquid fraudulenter procurabunt per quod staurum suprascriptum minuatur in detrimentum ecclesie vel gravamen subditorum Siquis autem hec attemptare presumpserit sit ille perpetuo anathema maranatha Dat apud Beduc v non Iunii pontificatus nostri anno tertio Hec autem carta deposita est in prioratu de Hasting cum necesse fuerit exhibenda