Charter Document - 03250008
Charter Number: | 03250008 |
---|---|
Cartulary Title: | Chichester 1215-1253 Volume 22 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus Stephanus dei gratia Cantuar archiepiscopus totius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis Henricus Dublin archiepiscopus Willelmus London Petrus Winton Ioscelinus Bathon et Glaston Hugo Lincoln Walterus Wigorn Willelmus Coventr Ricardus Cicestr episcopi et magister Pandulfus domini pape subdiaconus et familiaris salutem Noverit universitas vestra quod quando facta fuit pax inter dominum regem Iohannem et barones Anglie discordia inter eos orta idem barones nobis presentibus et audientibus promiserunt domino regi quod quacunque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda ipsi ei habere facerent preter castella et obsides Postea vero quando dominus rex petiit ab eis ut talem cartam ei facerent [] ipsi id facere noluerunt Et in huius rei testimonium id ipsum per hoc scriptum protestamur
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus Stephanus dei gratia Cantuar archiepiscopus totius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis Henricus Dublin archiepiscopus Willelmus London Petrus Winton Ioscelinus Bathon et Glaston Hugo Lincoln Walterus Wigorn Willelmus Coventr Ricardus Cicestr episcopi et magister Pandulfus domini pape subdiaconus et familiaris salutem Noverit universitas vestra quod quando facta fuit pax inter dominum regem Iohannem et barones Anglie discordia inter eos orta idem barones nobis presentibus et audientibus promiserunt domino regi quod quacunque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda ipsi ei habere facerent preter castella et obsides Postea vero quando dominus rex petiit ab eis ut talem cartam ei facerent []embed ipsi id facere noluerunt Et in huius rei testimonium id ipsum per hoc scriptum protestamur